HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XI: De nece puerorum, et quare dilata per annum.Herodes autem cum de nece puerorum disponeret, citatus est per epistolam ab Augusto Caesare, ut Romam iret, accusationi filiorum responsurus

#Matth. II

Tamen Josephus dicit quod Alexandrum filium suum secum Romam traxerit, et veneni sibi parati reum apud Caesarem postulaverit. Qui, cum iter faceret per Ciliciam, audiens naves Tharsensium magos traduxisse, in spiritu vehementi combussit naves Tharsis secundum quod David prophetaverat in quadragesimo septimo psalmo: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Cum ergo coram Caesare disceptasset pater cum filiis, hac lege facta est reconciliatio, ut adolescentes patri in omnibus obedirent, ipse autem regnum dimitteret cui vellet. Nondum tamen Herodes a suspicionibus liberatus est. Veniensque Jerosolymam, populo convocato, tribusque filiis astantibus, et concordiam fratrum a Caesare factam exposuit, et se successoris judicem constitutum, ne Judaei regnum ad suos rediturum aestimarent. Tunc confirmatus in regno Herodes certius quam prius, mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis, quorum maxima pars tertio milliario a Bethlehem usque ad austrum sepulta est. Plurium sententia, et usitatior haec est: Ortam didicerat Herodes stellam eadem die qua natus erat Dominus, et secundum ortum stellae Dominum anniculum esse sciebat, et aliquot insuper dierum. Ideoque ipse supra aetatem ejus usque ad bimos et infra usque ad unius noctis infantem desaevit in pueros. Timensque pueri morphoseon, id est commutationem, ne scilicet puer, cui sidera famulabantur, supra aetatem suam, vel infra faciem suam transformaret. Chrysostomus autem dicit stellam apparuisse per annum ante Domini nativitatem. Credebatque Herodes, tunc etiam Dominum fuisse natum, et sic putabat Dominum bimum fuisse cum adjectione paucorum dierum, et ideo occidit pueros bimos deinceps usque ad quinque annos, sed non minores bimis. Et exponit bimatum et infra, secundum rationem numeri. Sicut enim ratione temporis minores bimis inferiores sunt eis, quia post nati sunt. Ita ratione numeri majores bimis inferiores sunt eis, quia post eos numerantur. Cui assertioni videtur fidem facere, quod quaedam ossa Innocentum habentur adeo grandia, quae bimorum esse non possent. Potest tamen dici ad hoc, quia longe majoris tunc erant homines quantitatis quam modo.